

Evangelium Secundum Lucam*
Caput 15: Versus 20
Cum autem adhuc longe esset,etc. Antequam intelligeret Deum, sed tamen cum jam pie eum quaereret, tamen nondum dignus operibus rediret, per Verbum incarnatum anticipat filii reditum. Ante ad terras venit quam ille ad domum confessionis, ipsum verbum non deserens, sed in verbo usque ad peregrinationem nostram condescendens. Brachium, id est filium in amplexum revertentis humiliavit. Pater super filii collum cecidit, dum leve jugum suae dilectionis sibi imposuit, et osculatus est eum, ut ostenderetur quod alibi dicitur:Osculetur me osculo oris sui[Cant. 1.]. Rediens, osculum charitatis a patre accipit, dum per gratiam certificatur de indulgentia.